Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 10.34.1 Cic. Fam. 10.34.2 (English) >>Cic. Fam. 10.34a.3

10.34.1 S. v. b. e. e. v. Cum audissem M. Antonium cum suis copiis praemisso L. Antonio cum parte equitatus in provinciam meam venire, cum exercitu meo ab confluente Rhodam castra movi ac contra eos venire institui. itaque continuis itineribus ad forum Voconi veni et ultra castra ad flumen Argenteum contra Antonios feci. P. Ventidius suas legiones 4ris coniunxit cum eo et ultra me castra posuit. habebat antea legionem v et ex reliquis legionibus magnam multitudinem sed inermorum. equitatum habet magnum ; nam omnis ex proelio integer discessit ita ut sint amplius equitum milia quinque. ad me complures milites et equites ab eo transierunt et in dies singulos eius copiae minuuntur. 10.34.2 Silanus et Culleo ab eo discesserunt. nos etsi graviter ab iis laesi eramus, quod contra nostram voluntatem ad Antonium ierant, tamen nostrae humanitatis et necessitudinis .causa eorum salutis rationem habuimus nec tamen eorum opera utimur neque in castris habemus neque ulli negotio praefecimus. quod ad bellum hoc attinet, nec senatui nec rei p. derimus. quae postea egerimus faciam te certiorem.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 10.34.1 Cic. Fam. 10.34.2 (English) >>Cic. Fam. 10.34a.3

Powered by PhiloLogic